Historique de l'enseignement de linux à l'IUT
+Montius nos tumore inusitato quodam et novo ut rebellis et maiestati + recalcitrantes Augustae per haec quae strepit incusat iratus nimirum quod + contumacem praefectum, quid rerum ordo postulat ignorare dissimulantem + formidine tenus iusserim custodiri.
+ +Accedat huc suavitas quaedam oportet sermonum atque morum, haudquaquam + mediocre condimentum amicitiae. Tristitia autem et in omni re severitas habet + illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et + dulcior et ad omnem comitatem facilitatemque proclivior.
+ +Circa hos dies Lollianus primae lanuginis adulescens, Lampadi filius ex + praefecto, exploratius causam Maximino spectante, convictus codicem noxiarum + artium nondum per aetatem firmato consilio descripsisse, exulque mittendus, + ut sperabatur, patris inpulsu provocavit ad principem, et iussus ad eius + comitatum duci, de fumo, ut aiunt, in flammam traditus Phalangio Baeticae + consulari cecidit funesti carnificis manu.
+ +Et quia Mesopotamiae tractus omnes crebro inquietari sueti praetenturis + et stationibus servabantur agrariis, laevorsum flexo itinere Osdroenae + subsederat extimas partes, novum parumque aliquando temptatum commentum + adgressus. quod si impetrasset, fulminis modo cuncta vastarat. erat autem + quod cogitabat huius modi.
+ +Eodem tempore Serenianus ex duce, cuius ignavia populatam in Phoenice + Celsen ante rettulimus, pulsatae maiestatis imperii reus iure postulatus + ac lege, incertum qua potuit suffragatione absolvi, aperte convictus familiarem + suum cum pileo, quo caput operiebat, incantato vetitis artibus ad templum + misisse fatidicum, quaeritatum expresse an ei firmum portenderetur imperium, + ut cupiebat, et cunctum.
+ +